- CRISPINUS et Menophilus
- CRISPINUS et MenophilusViri Consulares, a Senatu Romano Aquileiam missi sunt, urbi, quam Maximinus obsederat, tuendae, apud Capitolinum in Maximinis, c. 22. a quibus Maximinum victum esse, et obsidionem solvere coactum, idem refert in Maximo et Balbino, c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.